De Admirandis, Pag. 16
 
Vanini, De Admirandis

/p. 16/ meae patronum adinvenisse. I. C. – Quinimo

nec coelum ipsum videri alibi asseruimus. Alex. –

Cui rationi haec tua innititur assertio? I. C. Ipsum

translucidum coeli corpus transmittit radios, qui

propter distantiam praebent speciem corporis

condensati ob densitatem in recta linea. Eadem

enim est ratio sive partes aëris condensentur

ad decem millia in corpore semipedalis longitudinis,

sive eaedem angustatae in sextulae crassitudinem

protendantur in linea visuali ad tricenos

senos pedes. Sic etiam summus omnium rerum

Opifex aërem ordinavit, qui tamen visibilis non

est. Est enim medium ad videndum; nequit igitur

esse extremum. Alex. – Mane paulisper in

depromendis subtilitatum thesauris, ut tam

occulta contemplatio menti meae tenacius inhaereat.

I. C. – Ego te morabor.

DIALOGUS IV

De coeli forma et motore.

Alex. –

Nunc vero, mellitissime Iuli Caesar, in

dubio sum probesne eorum sententiam,

qui duplicem agnoscunt in

coelo formam: unam qua coelum est,

alteram qua movetur, id est Intelligentiam. I. C. –

Minime vero; hac enim ratione coeli forma

nihil aliud esset quam corporis forma, quae illud

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum